# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.21.15-29

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.21.15 to 3.21.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.21.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.21.15

Et cum tanta fecerint, non quaesierunt eum, quem suo vitio perdiderunt. Cum autem debeat Ephraim, ut ad sensum alium transeamus, docere populos, et ad similitudinem sui trahere, ipse populis commiscetur, et similis eorum efficitur, juxta quod supra dictum est: Erit sicut populus, sic sacerdos. Sive Ephraim populis et gentibus commiscetur, ut omnes haeretici nihil differant ab errore gentilium. Et qui quondam fuit princeps in Ecclesia, factus est subcinericius panis, ex omni parte immundo cinere et ignium ardore circumdatus, ut non reverteretur ad Dominum, sed in coepto permaneret errore. Comederunt daemones robur ejus: isti sunt enim alieni et hostes omnium Christianorum, et ipse nescivit, adversarios amicos putans, et devoratores suos arbitrans esse convivas: sed et cani effusi sunt in eo, imo effloruerunt, id est, multo erravit tempore; et nihilominus ignoravit senectutem et vetustatem suam, de qua scriptum est: Quod veteratur et senescit, prope exterminium est (Hebr. VIII, 13). Et si ad justum virum, et ad ecclesiasticum dicitur: Cani hominis sapientia ejus (Sap. IV, 8): quare non dicatur ad iniquum, et ad haereticum: Cani hominis stultitia ejus? De hac senectute Daniel dicebat ad presbyterum: Inveterate dierum malorum (Dan. XIII, 52). Unde et in libro Pastoris (si cui tamen placet illius recipere lectionem) Hermae primum videtur Ecclesia cano capite, deinde adolescentula, et sponsa crinibus adornata. Cumque humilietur superbia haereticorum, sive contumelia, quam quotidie faciunt ecclesiasticis viris, non revertentur ad Dominum; sed in omnibus his nequaquam requirunt eum: quia calefacti sunt quasi clibanus, et non quaesierunt eum: devoraverunt judices eorum, et reges pariter conciderunt, nec est qui clamet ad Dominum. Quae universa perpessi sunt, ut Dominum quaererent, quem quaerere noluerunt.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
