# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.24.1-13

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.24.1 to 3.24.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.24.1

(Vers. 14 seq.) « Super triticum et vinum ruminabant: recesserunt a me, et ego erudivi et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam; reversi sunt, ut essent absque jugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae: ista subsannatio eorum in terra AEgypti. » LXX: « Super tritico et vino dissecabantur: eruditi sunt in me, ct ego confortavi brachia eorum, et contra me cogitaverunt mala: conversi sunt in nihilum, facti sunt quasi arcus intentus, cadent in gladio principes eorum propter imperitiam linguae eorum; sic est subsannatio eorum in terra AEgypti. » Propter abundantiam, inquit, rerum omnium corruerunt. Quod etiam Ezechiel in Sodomis et Gomorrhis factum esse commemorat (Ezech. XIX), ut nihil aliud nisi cibos et luxuriam ruminarent: pro quo Septuaginta transtulerunt, super frumento et vino dissecabantur, in exemplum prophetarum Baal, qui praesente Elia, concisione membrorum pluvias precabantur (III Reg. XVIII). Simulque ut ostenderet eos jumentorum similes, non dixit, comedebant, sed ruminabant: et ideo recesserunt a Domino qui dicit: ego eos erudivi, ego fortitudinem praebui, et contra me suas erexere cervices; non quod aliquid possint facere et nocere Creatori suo: sed quod solum facere potuerunt, cogitaverunt mala contra me. Et quomodo a principio fuerunt, priusquam vocarem eos per Abraham, et postea per Moysen et Aaron, et erant absque jugo legisque notitia, et cunetis nationibus miscebantur: ita etiam nunc reversi sunt in pristinum statum: ut absque jugo et frenis deferrentur per praecipitia, et mutarentur in arcum dolosum, ut quem Deus contra adversarios intenderat, ipsi contra suum Dominum verterent, et mitterent adversus eum blasphemiarum sagittas. Unde principes eorum, qui infelicem populum deceperunt, cadent gladio propter furorem linguae suae, quod vitulos aureos deos appellare sunt ausi, ut hoc facerent in terra repromissionis, quod in AEgypto didicerant: colentes Apim AEgyptium, et omnia eorum portenta venerantes: ita enim et in solitudine, quando egressi sunt de AEgypto, Dominum subsannaverunt, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel (Exod.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
