Latin
3.24.14 to 3.24.33
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.24.14-33
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII, 4). Et: Utinam essemus in terra AEgypti, ubi sedebamus super ollas carnium (Exod. XVI, 3), et caetera. Super tritico et vino, et falsis mysteriis corporis et sanguinis Christi, qui dicit in Evangelio: Nisi ceciderit granum tritici in terram, et mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24): Et in alio loco: Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1): Et: Nisi biberitis sanguinem meum (Joan. VI. 54). Super hoc ergo tritico et vino haeretici conciduntur, et diversa sibi construunt tabernacula: sive praeciduntur ab Ecclesiae corpore, et legem Dei meditari, et ruminare se simulant. Sed hoc facientes recedunt a Domino qui docuit eos in Ecclesia, et dedit eis fortitudinem, qua contra adversarios dimicarent. Illi vero cogitaverunt malitiam contra Dominum, impiissimas haereses exstruentes, et reversi sunt in statum gentilium, ut essent absque Dei notitia et jugo: sive reversi sunt in nihilum, non quod desierint esse, sed quod ad comparationem ejus, qui loquitur ad Moysen: Vade, dic populo Israel: Qui est misit me (Exod. III, 14), omnes qui contra Dominum sapiunt, non esse dicantur [Al. dicuntur]. Juxta illud quod in Esther legimus in Septuaginta duntaxat: Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV, 11, sec. LXX), haud dubium quin idola significet. Si enim Deus est veritas, quidquid contrarium veritati est, mendacium est, et nihil nominatur. Hoc haereticis convenit, qui instructi de Scripturis sanctis, adversum Dominum Legis et Prophetarum et Evangelii verba vertunt et sunt quasi arcus dolosus sive perversus. Dolosus arcus atque perversus est, qui percutit dirigentem, et vulnerat dominum suum. Sive facti sunt quasi arcus intentus, parati semper ad pugnam et contentiones, in subversionem audientium. Unde principes eorum, id est haeresiarchae, Domini mucrone feriantur, propter insaniam linguae suae, qua Dominum blasphemaverunt: hoc idem facientes in falsi nominis Ecclesia, quod faciebant eo tempore quo in AEgypto saeculi morabantur, hoc est, quando gentiles erant.