# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.25.1-17

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.25.1 to 3.25.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.25.1

(Cap. VIII.—Vers. 1 seq.) « In gutture tuo sit tuba, quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Me invocabunt [Al. invocabant], Deus meus, cognovimus te Israel. Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi. Argentum suam et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. » LXX: « In sinu eorum quasi terra sicut aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt testamentum meum, et contra legem meam impie egerunt. Me invocaverunt [Al. invocabant], Deus, cognovimus te: quia Israel aversatus est bona: inimicum persecuti sunt, ex semetipsis regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non indicaverunt mihi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut dispereant. » Hoc quod interpretati sumus, in gutture tuo sit tuba, pro quo in Hebraeo scriptum est, ALECHCHAC SOPHAR ("pnSx •Ί2ΤΦ) Aquila et Symmachus et Theodolio similiter transtulerunt. Soli Septuaginta dixerunt: In sinu eorum quasi terra: quod quid significet, incertum est. Quidam enim aestimant sinum dupliciter accipi, et inferiorem partem vestimenti a genitalibus usque ad pedes: et colpum maris, id est, sinum, verbi gratia, Hadriatici, et Ionii, et Propontidis, falsosque magistros, qui blasphemiam AEgypti sunt secuti, omnia, in sinu suo libidini servientia et terrena retinere: vel certe in portu et refugio navigationis suae, nihil pretiosarum mercium, sed terrena conquirere. Nos autem sequentes veritatem Hebraicam, coeptae explanationis texamus ordinem. Praecipitur prophetae, et dicitur ad eum: in gutture tuo sit tuba, hoc est, sic exalta vocem tuam, ut tubae similis sit: ut plurimi audiant, quia plurimi peccaverunt. Cumque exaltaveris vocem tuam, hoc dicito cum clamore, quasi aquila super domum Domini, et est sensus: Veniet Nabuchodonosor cum omni exercitu suo tam raptim, tam velociter, ut aquilae imitetur volatum festinantis ad praedam: et veniet non ad alium locum, sed ad Jerusalem, in qua templum Dei situm est, ut eam destruat atque subvertat.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
