# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.32.15-23

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.32.15 to 3.32.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.32.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.32.15

Qui enim de AEgypto exierant per confessionem Christi, perfidia in AEgyptum sunt reversi. Oblitus est Israel factoris sui, et Oratore contempto, alium sibi finxit Dominum. Judas quoque, id est, vir ecclesiasticus, in malis operibus, vel in sanctarum Scripturarum interpretatione perversa, aedificavit sibi urbes munitas, non auxilio Dei, sed artifici (Al. artificis) mendacio: quas Dominus igne sui spiritus succensurum esse se dicit, et devoraturum βάρεις ejus, id est, magnas et in modum turrium aedificatas domos: et fundamenta male posita subversurum, ne possint sacrilega contra Deum delubra construere. Quidam urbes a Juda munitas in bonam partem accipiunt, et illud quod huic sensui contrarium videbatur: immittam ignem in civitates ejus, et devorabit cedes illius, ita temperare nituntur, ut postquam venerit quod perfectum est, in quod ex parte est, destruatur. Quod juxta LXX interpretes legimus,: et in Assyriis immunda comederunt, in Hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est. Possumus autem dicere, quod desiderantes AEgyptum Israelitae, capti ab Assyriis, ibi immunda comederint, juxta Ezechielem, qui eos in Chaldaea idolothyta comedisse describit (Ezech. IV): et in tantum idolorum polluta sordibus, ut humano stercori comparentur. Haeretici quoque quorum principes sunt Assyrii (de quibus crebro diximus), comedunt apud eos immunda, dum illorum sordibus inquinantur.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
