Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.33
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. IX. —Vers. 1. 2.) «Noli laetari. Israel: noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti mercedem super areas tritici. Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. »LXX: «Noli gaudere, Israel, et noli laetari sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti munera super omnem aream tritici. Area et torcular non cognovit cos, et vinum mentitum est illis. »Qui a Deo recesserunt, cum in profundum venerint peccatorum, et desperaverint salutem suam, universa contemnent (Prov. XVIII). Denique et Israel recedens a lege Dei, et colens idola, ex multis gentibus unam gentem esse dicit: gaudens et gratulans quod a Dei notitia recesserit, et sit gens mixta cum caeteris; et propterea nunc corripit eos et dicit: Ne gaudeas, ne laeteris, nec putes te talem esse, ut sunt caeterae nationes. Aliter enim nesciens Deum, aliter punitur recedens a Deo, quia servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multum (Luc. XII). Mercedem fornicationis tuas areas multas et torcularia reputasti, ut rerum omnium abundantia fruereris: ideo area et torcular, triticum vinumque non facient, et mentietur eis torcular, sive negabit vinum suum, quo se inebriandos putabant. Legimus sub Achab rege Israel, et Elia propheta, famem gravissimam fuisse in Samaria: ita ut matres filiorum suorum cadaveribus vescerentur (IV Reg. VI). Eo tempore, juxta litteram, area et torcular non pavit eos, et vinum mentitum est eis, et in egestate tabuerunt. Dicitur et ad haereticos, ne exsultent atque laetentur, et putent se caeterarum similes nationum. Illae enim non crediderunt in Deum; isti vero sub nomine Dei idola colunt, et fornicantur a Deo suo: et plures sibi areas, et torcularia infinita multiplicant, et comedunt triticum, de quo efficitur panis luctus, et bibunt vinum Sodomorum, quod cum aspidum felle calcatur. Et quia sibi plura torcularia, et multas areas praepararunt: idcirco de vera et de una area, et de torculari quod calcavit Dominus Jesus, non vescentur, et non bibent: sed quodcunque se habere putaverint, mendacio depravabitur.