Latin
3.36.1 to 3.36.21
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.36.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 5. et 6.) «Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? Ecce enim profecti sunt a vastitate: AEgyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. »LXX: «Quid facietis in die conventus, et in die solemnitatis Domini? Ideo ecce ibunt de miseria AEgypti, et suscipiet eos Memphis, et sepeliet eos Machmas, argentum eorum interitus possidebit, spinae in tabernaculis eorum. »Cum venerit, inquit, dies captivitatis ct saevissimus hostis ingruerit, quae mea solemnitas est? quam ego placabilem habeo hostiam? quia me de meis hostibus vindicat, et injuriae ponit modum, et flagellat impios filios. Quid igitur facietis in die festivitatis Domini? Respondete. Illisque tacentibus, sibi ipse respondet, imo quae facturi sint, divinis oculis intuetur: Ecce, inquit, miseria et vastitate prementibus, et Assyrio atque Chaldaeo captos ligare cupientibus, ad AEgyptum confugerunt. Ibi Memphis sepeliet eos, quae eo tempore erat metropolis AEgypti, antequam Alexandria, quae prius appellabatur NO (&3) ab Alexandro Macedone et magnitudinem urbis et nomen acciperet. Quod autem in Septuaginta dicit, sepeliet eos Machmas, in Hebraeo non habetur; sed MAMAD (*7dT3) quod appellatur desiderabile. Ex quo perspicuum est, falsos eos esse similitudine litterarum DALETH (*t) et CHAPH( ); et pro Mamad, quod omnes desiderabile transtulerunt, putasse Machmas AEgypti civitatem esse. Possumus hoc quod dicitur: Ecce enim profecti sunt a vastitate, AEgyptus congrebabit eos, Memphis sepeliet eos, et de tribu Juda accipere: quando, interfecto Godolia ab Ismaele, quem Nabuchodonosor terrae proposuerat, reliquiae populi cum Jeremia propheta ad AEgyptum transfugerunt, et ibi persequentibus postea Chaldaeis, vel captae sunt, vel sepultae (IV Reg. XXV). Desiderabile autem argentum eorum, quod urtica possedit, villas et omnia ornamenta villarum intelligemus, quae pretio emuntur argenti. Quodque sequitur lappa in tabernaculis eorum, longam significat vastitatem, ut ubi quondam domus eorum erant, ibi lappae et urticae nascantur ac spinae.