# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.36.22-37

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.36.22 to 3.36.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.36.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.36.22

Dicitur et ad haereticos: Cum dies solemnis advenerit, quid facturi estis? Pro die solemni, Aquila interpretatus est tempus. Ex quo manifestum est, non festum diem sonare, sed tempus retributionis: statim enim sequitur: Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae; Ecce vastati estis a multis hostibus: Assyrii vos Chaldaeique jugularunt, fugistis ad saeculum, et caeteris estis nationibus comparati: ibi vos Memphis sepeliet, quod interpretatur ex ore; et est sensus: juxta vestras blasphemias recipietis, et quod locuti estis, in suppliciis sentietis: desiderabilia, hoc est, dogmata quae vobis artifici composueratis eloquio, quod interpretatur argentum, possidet urtica, quae vos aeterno ardore consumet: et erit lappa vel spina in tabernaculis vestris, spinae quippe orientur in manibus eorum, qui inebriati sunt calice Babylonio (Jerem. LI). Et in Evangelio legimus, turpes cogitationes et curas hujus mundi, et inhaerentia vitia, spinas appellari, quae surgentia in herbis frumenta suffocent (Matth. XIII). (Vers. 7.) « Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. » LXX: « Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae, et affligetur Israel sicut propheta insaniens, homo qui habebat spiritum, propter multitudinem iniquitatum tuarum, multiplicata est amentia tua. » Et in hoc loco error est solitus: ubi enim nos interpretati sumus, scitote, Israel, hoc est, Israelitae, et Hebraeo legitur JADAU (ΠϊΠ·), Septuaginta transtulerunt et affligetur: JOD litteram VAU putantes, et pro DALETH legentes RES: quorum alterum scientiam, alterum afflictionem, vel malitiam sonat. Venerunt igitur dies visitationis, de quibus supra (vers. 5) dixerat: Quid facietis in die solemni, et in die festivitatis Domini? Venerunt dies retributionis. O Israel, nunc tua verba cognosce, qui prophetam tibi vere dicentem, et prophetantem Spiritu sancto, stultum et insanum vocabas, juxta illud quod in Ramoth Galaad principes locuti sunt ad Jehu: Quid venit ad te iste vesanus (IV Reg.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
