Latin
3.36.38 to 3.36.45
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.36.38-45
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 11)? Igitur propter multitudinem iniquitatum tuarum, quibus in scelere diu debacchatus es, non prophetam meum, sed te insanum esse cognosce, qui ad hoc laborasti, ut mea verba calcares. Pro amentia, Aquila vertit, quam nos vel iracundiam vel memoriam doloris, in Latino possumus dicere. Diem ultionis et retributionis, quidam interpretantur diem judicii, quando affligetur Israel, qui nunc Deum se videre jactat, et non sancto Spiritu regitur, sed daemoniaco in partes varias circumfertur, nesciens quid loquatur: dicens Dei Filium creaturam, sanctum Spiritum Deum negans. Et rursum alium Deum bonum, alium mundi asserens creatorem: quorum vesania multiplex est, quia et iniquitates fuere quamplurimae. Quem nos stultum prophetam diximus, septuaginta pseudoprophetam interpretati sunt. Et ne eadem saepe repetentes, videamur lectoris prudentiae diffidere. breviter admonemus, quidquid de Israel et de Ephraim in hoc propheta dicitur, ad haereticos esse referendum, qui vere insanientes, contra Deum loquuntur mendacia.