Latin
3.38.1 to 3.38.18
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.38.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10, 11.) «Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum, ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et alienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. »LXX: «Sicut uvam in deserto inveni Israel, et sicut ficum in arbore ficus temporanea vidi patres eorum, ipsi autem ingressi sunt Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut dilecti. »Pro quo in aliis exemplaribus legimus: et facti sunt dilecti, quasi abominabiles, quod magis congruit veritati. Cum omnis orbis esset desertus, et Dei notitiam non haberet, inveni, ait, populum Israel quasi uvam in solitudine, et quomodo cum invenerit. dicit: Sicut prima poma ficulneae, in cacumine ejus vidi patres eorum. Ergo in Abraham, in Isaac, et Jacob inventus est populus. Et nota proprietatem, parentes videntur, populus invenitur et in utroque vinea est, cl ficulnea, sub quibus requiescere dicitur qui confidit in Domino. Ipsi autem educti de AEgypto, fornicati sunt cum Madianitis (Num. XXV), et ingressi sunt [Al. egressi] ad Beelphegor idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare. Denique interpretatur Beelphegor idolum tentiginis, habens in ore, id est. in summitate, pellem; ut turpitudinem membri virilis ostenderet. Et quia intraverunt ad Beelphegor, idcirco abalienati sunt a Deo, confusioni suae, id est, idolo mancipati, ut propter quod recesserant a Deo, illud colerent, secundum quod scriptum est: A quo enim quis superatur, hujus et servus est (II Petr. II, 19), et sicut gulae servientes, habent ventrem Deum (Philipp. III): ita qui libidini deserviunt, habet Deum Beelphegor. Et facti sunt, inquit, abominabiles, sicut ea quae dilexerunt, juxta illud quod scriptum esi in Psalmis: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal.