# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.38.19-30

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.38.19 to 3.38.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.38.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.38.19

CXXXIV, 18), ut non solum idololatrae, sed idola nuncupentur. Dicente autem Domino in passione sua: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXIII, 3). Et in psalmo: Salvum me fac. Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1). Cum omnis mundus teneretur in peccato et gentes ignorarent Deum, et Israel repulisset quem ante cognoverat, primum in apostolis, et in apostolicis viris, invenit Dominus Israel populum Christianum, et sensu videntem Deum et dulcissimis eorum satiatus est fructibus, uva et ficu, quae si in deserto inveniantur, et necdum maturo tempore, ob raritatem majoris sunt gratiae. Ipsi autem, hoc est, Israel, qui sibi Christianum nomen assumunt (neque enim de patribus intelligendum est), intraverunt ad idolum Beelphegor, quod habet in ore pellem. Quidquid enim loquitur haereticus, mortiferum est, et a vivente Dei sermone sejunctum. Sive intraverunt ad libidinem: difficile est enim haereticum reperire, qui diligat castitatem, non quod eam praeferre desistat in labiis, sed quod non servet in conscientia, aliud loquens, et aliud faciens; unde et abalienati sunt a Deo, et habent gloriam in confusionem suam, et facti sunt abominabiles, qui prius diligebantur in patribus. Si autem voluerimus legere, facti sunt abominabiles, sicut dilecti, quod tamen in Hebraico non habetur: dicemus ita factos esse gentiles, qui sunt abominabiles, quomodo et haereticos qui prius diligebantur in patribus, hoc est, ut et hi, et illi pariter abominabiles sint, et culpae rei.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
