# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.40

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.40

(Vers. 14.) « Da eis, Domine: quid dabis eis? da eis vulvam sine filiis [Vulg. sine liberis], et ubera arentia. » LXX similiter.Si his quae Deus pro benedictione donavit, male abutamur, et in contrarium quam ab eo data sunt convertuntur, expedit ut auferantur a nobis. Denique lingua data est ad laudandum Dominum Deum, et quae bona sunt eloquenda: Si quis ea abutatur in blasphemiam, contra hunc Psalmista Dominum deprecatur: Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione (Psal. XXX, 19). Et in alio loco: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI, 4). Quia igitur Ephraim gloriabatur in utero, et in conceptu, et in partu, et in populorum multitudine, Propheta Dominum deprecatur, et dicit: Da eis, Domine. Sibique ipse respondit: Quid dabis eis? et statim infert: Da eis vulvam sterilem, et ubera arentia, ne habeant causas superbiae, ut in quo sibi gloriari solent, in eo confundantur. Quod et de magistris contrariorum dogmatum intelligi posse, perspicuum est, qui in populorum multitudine gloriantur, et in iis liberis quos nutrierint in interitum, ut educerent eos de Ecclesia et inducerent ad interfectorem. Tot enim diabolus jugulat, quot haeretici in errore genuerint filios. De istiusmodi anima dicitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit cubile in peccato (Sap. III, 13). Beatus est enim vir Ecclesiasticus, qui comparatione haeretici in errore filios non procrearit. Et in alio loco legimus: Melius est filios non habere cum virtute. Ex iniquo enim concubitu semen peribit (Sap. LV et III, sec. LXX): et cum longi fuerint temporis, reputabuntur in nihilum et ignobilis in novissimis erit senectus eorum: fecunda enim impiorum multitudo ad nihilum est utilis; neque enim aestimare debemus, quod vulvam sterilem, et ubera arentia corporaliter deprecatus sit.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
