Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.42
Unproofread scanNot analysed yet
«Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea ejiciam eos. Non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes, sive inobedientes. »Quod ct Septuaginta similiter. Et de haereticis quidem non est dubium, quin de domo Dei ejecti sint, et non addat ut diligat eos, quandiu in errore permanserint, omnesque principes eorum recedentes a Deo sunt, sive inobedientes, ut Valentinus, Marcion, ct caeteri. Possumus principes haereticorum daemones dicere, qui vere a Deo recesserunt, et appellantur principes, juxta quod Dominus loquitur in Evangelio: Veniet princeps hujus mundi, et inveniet in me nihil (Joan. XIV, 30). Et Apostolus adversus potestates, principatus ct rectores tenebrarum istarum pugnare nos dicit (Ephes. VI). Queritur autem juxta historiam, quomodo de domo sua ejecerit eos, id est, decem tribus, cum in domo Dei non fuerint? Sed domum Dei, vel terram sanctam appellabimus, in quam introducti sunt vel falsum nomen Israelis, vel quod ad eos quasi ad populum Dei mittebantur prophetae. Quod autem non addat, ut diligat eos, et omnes reges Israel a Deo fuerint recedentes, perspicuum est: usque hodie enim permanent in captivitate. Alii hoc quod scriptum est, de dumo mea ejiciam eos, ad regnum Juda referri arbitrantur, quod et ipsi ducendi sint in captivitatem Sed quomodo eis poterit adaptari, non addat ut diligam eos, cum postea Hierosolymam sint reducti: et omnes principes eorum sint recedentes, cum legerimus David, Asa, Josaphat, Ezechiam, et Josiam reges fuisse justos? Unde ad Christi tempora transeundum est, quod in adventa ejus ejecti sint de domo Dei, et nequaquam salventur ut Israel, sed ut populus Christianus. Unde et Dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et ejecit eos de templo: quia domum Patris ejus fecerant domum negotiationis (Joan. II).