# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.43

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.43

(Vers. 16 et 17.) « Percussus est Ephraim: radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient: quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. » LXX: « Doluit Ephraim radices suas: arefactus est, fructum nequaquam affert: quia et si genuerint, interficiam desiderabilia uteri eoram. Repellet eos Deus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. » Metaphoram sumit ab arbore, cujus si radices aruerint, fructum afferre non poterit, et si paululum fecerit, statim in ipso flore siccabitur. Dicit autem de Ephraim, cujus radix aruit, quia Deum, in quo fundatus erat, perdidit, sive patres suos Abrabam, Isaac, et Jacob, in quibus radicem miserat, habere non meruit: et propterea fructum justitiae non facit; quod et si fecerit, Interficiam, inquit, amantissime uteri ejus, juxta id quod supra dixerat: Si enutrierint filios suos, absque liberis eos facium in hominibus: unde et abjecit eos Deus, et fecit ire captivos. Et erunt vagi in nationibus. Possumus hoc ipsum et de omnibus Judaeis dicere quorum quia principes a Deo recesserunt, commoventes populum, ut eum ad mortem expeterent: propterea ejecit eos de domo sua, et non addet, ut ultra diligat eos. Percussit radicem eorum et exsiccavit, et fructum ultra non facient: quod et si fecerint, et visi fuerint Scripturam sanctam. Legemque meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientiae atque doctrinae de suo corde protulerint, adversante Domino, succidetur. Abjecit enim eos Deus omnium prophetarum, quia non audierunt eum; et vagi erunt in nationibus, non habentes altare, non sedem, non civitatem propriam. Unde ct David loquitur in Psalmo: Ne occidas eos. ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12). Et in alio loco: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine (Psal. V, 11, 12). De hac arbore etiam in Evangelio legimus: Jam securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quoe non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Haereticos fructus facere non posse virtutum, quia Dominum perdiderunt, super quo [Al. quod] juxta Apostolum radicati esse debuerant et fundati (Ephes. III), nemo dubitet: quod et si fecerint, et aliquos uteri sui fecunditate generarint, Domino adversante, morientur. Sive quia fructus eorum sunt universa quae fingunt, et de suo corde generant, arefient et peribunt: et erit cunctis perspicuum, siccam radicem fruges afferre non posse. Isti abjicientur, imo abjecti sunt a Deo; quia non audierunt eum dicentem: Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Et idcirco vagi erunt in nationibus, nunc ad has, nunc ad illas sententias transeuntes: dum non eis placet, quod semel repererint, sed semper vetera mutant novis, et ethnicorum imitantur errores.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
