# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.44

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.44

(Cap. X.—Vers. 1.) « Vitis frondosa Israel: fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria: juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. » LXX: « Vitis frondosa Israel, fructus abundans in ea; secundum multitudinem fructuum suorum multiplicavit altum: juxta bona terrae eorum aedificabunt titulos. » Pro vite frondosa, Aquila interpretatus est, Ινυδρον, quam nos aquosam, vel i£o.vcv, possumus dicere, eo quod vini perdat saporem; Symmachus CXov.αινούσαν, quae tota in frondibus creverit. Vites quae putatae a vinitore non fueriut, in flagella frondesque luxuriant, et humorem quem debuerant in vina mutare, vana frondium et foliorum ambitione disperdunt: istiusmodi vitis damnosa est agricolis. Talis fuit Israel, crescens in multitudine populorum, et non reddens fructus agricolae Deo debitos. Dicamus et aliter: Vitis frondosa, sive juxta Septuaginta βύκλημαχούσα, id est, bonas habeus propagines, et flagella fructifera, multos botros attulit, et uvarum fecunditas ramorum magnitudinem coaequavit; sed haec quae prius talis erat antequam offenderet Deum, postea abundantium fructuum vertit in offensae multitudinem: ut quanto plures haberet populos, tanto plura aedificaret altaria, et abundantiam terrae numero vinceret idolorum. Pro simulacris, Septuaginta verterunt στήλα;, quas nos statuas vel titulos appellamus, qui proprie daemonum sunt, aut hominum mortuorum, Ita et haeretici dum essent in Ecclesia plantati, et crescerent in domo Dei, vocabantur vinea Sorec, et afferebant uberrimos fructus: postea vero quanto plures facti sunt, tanto sibi multiplicaverunt altaria, ut pro uno altari quod verum est, plures erroris sui aras exstruerent, et juxta ubertatem terrae suae exuberaverunt simulacris. Haereticorum terra fecunda est, qui a Deo acumen sensus et ingenii percipientes, ut bona naturae in Dei cultum verterent, fecerunt sibi ex his idola. Nullus enim potest haeresim struere, nisi qui ardentis ingenii est, et habet dona naturae: quae a Deo artifice sunt creata. Talis fuit Valentinus, talis Marcion, quos doctissimos legimus. Talis Bardesanes, cujus etiam philosophi admirantur ingenium. Isti ergo terrae suae bona verterunt in titulos mortuorum, quia omnis doctrina eorum non ad viventes refertur, sed ad mortuos, tam eos quos colunt, quam illos quos decipiunt.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
