# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.5

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.5

(Vers. 12.) « Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. » LXX: « Et ego quasi conturbatio Ephraim, et quasi stimulus domui Juda. » as lingua Hebraica (uy) tinea dicitur, RE GOB (2pl) putredo et caries; quorum alterum vestes, alterum ligna consumit: pro quibus LXX, xapzxr.y, id est tumultum, vel conturbationem, et stimulum transtulerunt. Et notandum quod tinea referatur ad Ephraim, et putredo ad domum Juda. Quomodo igitur tinea vestimenta consumit, et putredo vel caries ligna, quod utrumque longo fit tempore: ita Deus et decem tribubus, et postea tribubus duabus longo tempore dans locum poenitentiae, et eos provocans ad salutem, thesaurizantes sibi iram in die irae, quasi tinea efficitur et putredo, non quod Deus linea sit vel putredo, aut conturbatio vel stimulus, sed quod sustinentibus poenas haec universa videatur. Primus igitur consumptus, est Ephraim et Israel, deinde secuta est et domus Juda: non ipse Juda, sed domus ejus: alioquin reservabatur de genere Juda cui repositum fuit: Et ipse erat exspectatio gentium. Punitis autem haereticis, qui intelliguntur Ephraim, etiam Judas, scilicet hi qui cum Ecclesia permanent, et haereticorum vel erroribus vel vitiis continentur, simili sententiae subjacebunt.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
