# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.6.1-16

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.6.1 to 3.6.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.6.1

(Vers. 13.) « Et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum, et abiit Ephraim ad Assur; et misit ad regem ultorem, et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. » LXX: « Et vidit Ephraim infirmitatem suam, et Judas dolorem suum, et abiit Ephraim ad Assyrios, et misit legatos ad regem Jarib, et ipse non potuit [Al. poterit ] liberare vos, nec cessare faciet a vobis dolorem. » Legatos non habetur in Hebraeo. Et ubi Septuaginta posuerunt iarib, nos, juxta Symmachum, ultorem vertimus: nam Aquila et Theodotion, judicem interpretati sunt. Quod autem JARIB (pn*) ultorem significet et judicem, nomen Gedeonis ostendit (Judic. VI), quem cum cultores Baal expeterent ad supplicium, eo quod lucum Baal arasque evenisset, respondit pater, ulciscatur se Baal, aut judicet eum Baal, et appel latus est, inquit, Ierobaal, id est, ulciscatur se Baal. Intelligens itaque Ephraim infirmitatem suam, et Judas vinculum suum, quo cum decem tribubus peccato fuerat colligatus, non a Deo qui solvere poterat, sed a rege Assyriorum quaesivit auxilium. Legimus, quod sub rege Manahen, qui decem tribubus praefuit (IV Reg. XV), Israel Assyriis dona transmiserit; et Judas sub rege Achaz, praesidium flagitarit Teglathphalasar regis Assyriorum, qui eos adversante Deo liberare non putuerunt, nec captivitatis vinculum solvere. Possumus vinculum, pro quo in Hebraeo scriptum est MEZUR (■), et Aquila interpretatus est ϊτΛδεσιν sive id est, colligationem sive conjurationem, et ad illud tempus referre, quando Basin et Phasee Alius Romeliae multa de tribu Juda hominum millia vastaverunt (Ibid. XVI), quod frustra Judas adversus reges duos non Dei, sed Assyriorum auxilium flagitarit. Quidam, juxta tropologiam Ephraim et Judam, ad haereticos et ad viros ecclesiasticos referunt, eo quod et illi et Judas peccatorum vinculis colligati, juxta illud quod scriptum est: Funibus peccatorum suorum unus· quisque constringitur (Prov.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
