# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.6.17-27

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.6.17 to 3.6.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.6.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.6.17

V, 22), miserint ad Assur et ad regem ultorem, id est, diabolum de quo legimus: Ut destruas inimicum et ultorem (Psal. VIII, 3). Et quia non verum vel auxiliatorem vel judicem deprecati sunt, idcirco permanere eos fecit in dolore languoris et vinculis delictorum. Legi in cujusdam commentariis regem Jarib, Christum interpretari. Et quia sequitur: Ipse non poterit sanare vos, hoc argumento usus est, quod haereticos vel ecclesiasticos peccatores Christus sanare non possit in tempore judicii, ubi nulla est misericordia, juxta illud quod scriptum est: In inferno autem quit confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Et quod sanare vel liberare non possit, nequaquam sua imbecillitate, sed corum merito, qui sero auxilium postularint. Quomodo et Dominus dicitur signa in patria sua facere non potuisse, et causam cur non potuerit, exponit: quia, inquit, non credebant in eum. Haec ille dixerit; nos in malam partem regem interpretemur ultorem. Pro eo quod nos exposuimus Iarib, id est, ultorem: alii male legunt IARIM per MEM litteram, quod transfertur in silvas: unde et CARIATU IARIM, interpretatur villa silvarum.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
