Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 14.) «Quoniam ego quasi leaena (Vulg. leaena) Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. »LXX: «Quia ego sum quasi panther Ephraim, et quasi leo ia domo Juda. »Iliis euntibus ad Assur, et mittentibus ad regem vindicem, vel ultorem, qui eos sanare non poterit; nec solvere vinculum colligatum, ostendam quod me adversante omne hominum auxilium vanum sit: ero enim quasi Icaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Pro leaena, quod Hebraice dicitur SOHEL (hn&), Septuaginta interpretati sint pantherem, quae Graece similiter dicitur et Latine, et tam nomen bestiae quam omnis bestia accipi potest: ut quidquid saevum in bestiis est, hoc in Dei indignatione cognoscas. Nihil panthere velocius, nihil leone fortius: in panthere velox per Assyrios regat Samariae significatur interitus; et in leone fortissimum contra Jerusalem et Judam aliquanto post tempore regnum ostenditur Chaldaeorum. Et quia leaenam sive pantherem, et leonem se esse dixerat, metaphoram servat, et dicit: