# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.7

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.7

(Vers. 14.) « Quoniam ego quasi leaena (Vulg. leaena) Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. » LXX: « Quia ego sum quasi panther Ephraim, et quasi leo ia domo Juda. » Iliis euntibus ad Assur, et mittentibus ad regem vindicem, vel ultorem, qui eos sanare non poterit; nec solvere vinculum colligatum, ostendam quod me adversante omne hominum auxilium vanum sit: ero enim quasi Icaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Pro leaena, quod Hebraice dicitur SOHEL (hn&), Septuaginta interpretati sint pantherem, quae Graece similiter dicitur et Latine, et tam nomen bestiae quam omnis bestia accipi potest: ut quidquid saevum in bestiis est, hoc in Dei indignatione cognoscas. Nihil panthere velocius, nihil leone fortius: in panthere velox per Assyrios regat Samariae significatur interitus; et in leone fortissimum contra Jerusalem et Judam aliquanto post tempore regnum ostenditur Chaldaeorum. Et quia leaenam sive pantherem, et leonem se esse dixerat, metaphoram servat, et dicit:

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
