# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.9.19-29

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 3.9.19 to 3.9.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.9.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/3.9.19

XII); et non solum curat, sed vivificat post dies duos et die tertio resurgens ab inferis, omne hominum secum suscitat genus. Cumque percussos curaverit, et curatos vivificaverit, et vivificatos suscitaverit, tunc vivemus in conspectu ejus, qui, illo absente, mortui jacebamus. Vivemus [Al. viventes] autem in conspectu ejus; sciemus eum, et omni studio sectabimur, ut cognoscamus Dominum, quo tertia die resurgente, resurreximus. His sermonibus explicatur illud quod saepe jam admonuimus, et Israelem et Judam, id est, decem et duas tribus, tunc unum habituras esse pastorem et regem David, cum crediderint in Dominum resurgentem: frustraque Judaei mille annorum sibi somnia pollicentur cum salus uuiversorum die tertio repromissa sit, qua Dominus ab inferis resurrexit. Hebraei diem secundum in adventu Christi sui interpretantur, et diem tertium in judicio, quando salvandi sunt. Quod ut concedamus, respondeant nobis, quae sit dies prima, hoc est, primus Salvatoris adventus. Et cum respondere non potuerint, inferamus primum diem esse juxta quod ipsi volunt, in humilitate Salvatoris adventum, secundum in gloria, tertium in habitu judicantis. Qui autem secundum tertiumque suscipiunt, primum se perdidisse testantur: quia secundus et tertius sine primo non potest appellari.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
