# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.119-131

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.119 to 4.147.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.119

Judas autem arabit sponte sua: quia habet templum, et moratur in lege, ut lota certatim duodecim tribus arva praeparent ad serendum. Quodque sequitur juxta eosdem Septuaginta: Superponam Ephraim: et retice' o Judam, roborabitur sibi Jacob, hic esse sensus potest: Ephraim qui contentiosus est et non vult legis onera portare, imponam captivitatem. Judam autem parumper relinquam, et nihil loquar de eo: quicunque autem tam de Ephraim, quam de Juda mea praecepta servaverit, roborabitur sibi et vocabitur Jacob. Secundum dvaγοιγην hoc dici potest, quod Ephraim qui eruditus fuit in lege Dei, ut tereret aream Scripturarum, et meditaretur in ea die ac node, coepit diligere contentionem et jugum legis abjicere, et contendere contra ecclesiasticos in subversionem audientium. Unde Dominus elevatam cervicem et sibi sublimia promittentem, vel jugo premet, vel ipse transiens calcabit pedibus suis, et ascendet super eum, ut sciat se habere Dominum. Judas autem, hoc est, ecclesiasticus arabit, in coepto opere perseverans. Sive: Retinebo, inquit, Judam. Non enim sani indigent med co, sed qui mule habent (Luc. V, 31). Jacob vero qui interpretatur supplantator, et quotidie supplantat vitia atque peccata, et accipit primitiva fratris sui, et haeres paternae possessionis est, et dormit in Bethel, quod interpretatur domus Dei, sulcos glebasque confringet, ut molli sinu jactatam sementem terra suscipiat, et faciat centum modios hordei, sive, ut habetur in Hebraeo, centuplum. Neque enim credendum est quod patriarcha Isaac hordeo studuerit, et non frumento. Usque hodie vir ecclesiasticus Jacob glebas historiae et litterae duritiam confringit in partes, et spiritaliter dividit, ut possint fruges reddere spiritales. Quod quidem et Dominum fecisse legimus, ut quinque legis panes, quos integros populus comedere non poterat, in frusta concerperet: ut per apostolorum manus vescendos credentibus daret (Luc.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
