# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.18-33

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.18 to 4.147.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.18

et ipsum in Assyrios ligantes, tulerunt munera regi Jarib in domo. Ephraim suscipiet confusionem: confundetur Israel in consilio suo. » Quae sit Bethaven, pro qua LXX transtulerunt, domum rfiv, et qui sit rex Jarib. qui interpretatur ultor, supra plenius disputavimus. In Bethaven igitur, id est, Bethel, vaccas aureas coluerunt habitatores Samariae, quas cum irrisione non vitulos sexus masculini, sed vaccas· id est, feminas appellavit: ut videlicet Israel non solum deos vitulos, sed deas vaccas coleret. Et ut ostenderet vaccas Bethaven, unum in Bethel vitulum sentiendum, non intulit, luxit super eis populus, sed, super eo, id est, vitulo aureo. Si autem luxit populas, quare aeditui ejus super eo exsultaverunt? Tradunt Hebraei vitulos aureos a sacerdotibus furto esse sublatos et pro his aeneos et deauratos repositos. Cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, etiam vitulos aureos inter munera caetera Assyriis regibus et maxime regi Sennacherib ab Israel rege esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam posset argui vel deprehendi. Et hoc est quod ait, aeditui ejus, id est, vituli, super eo exsultaverunt in gloria populi, hoc est, in vitulo, quem habebant pro gloria; quia migrasset ab eo, lid est, a populo, et translatus esset ad Assyrios. Et ut sciamus, inquiunt, hoc esse quod dicitur, perspicue sequens versus ostendit: Siquidem ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Statimque sequitur: Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua, sive, in consitio suo. Deprehensa enim fraus deauratorum vitulorum regi Israel litteris indicatur, et unde se placere aestimaverant, inde vel maxime confunduntur, et offendunt eos quibus munera miserant, aestimantes [ Al. aestimantium ] non furto sacerdotum, sed fraude regum atque consilio hoc esse perfectum. Legimus in Regum volumine, regem Israel Manahen regi Assyriorum Phul mille argenti talenta misisse, ut esset manus ejus cum eo, id est, ut ei praeberet auxilium, inter quae nonnulli arbitrantur etiam vitulos aureos esse directos.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
