# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.243-265

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.243 to 4.147.265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.243

Nam et Isaac in typo Christi fuit quod futurae mortis ligna sibi ipse portaverit (Gen. XXIII), et Jacob quia Liam dolentem oculos, et Rachel pulchram habuerit uxorem (Gen. XXIX). In Lia quae major erat, caecitatem intelligimus Synagogae: in Rachel pulchritudinem Ecclesiae: et tamen qui ex parte typi fuerunt Domini Salvatoris, non omnia quae fecisse narrantur, in typo ejus fecisse credendi sunt. Typus enim partem indicat: quod si totum praecedat in typo, jam non est typus, sed historiae veritas appellanda est. Haec breviter ut in Commentariis diximus: nunc ad reliqua recurramus. (Vers. 3, 4.) « Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad cum ut vesceretur. » LXX: « Et ego colligavi [Al. collocavi] Ephraim, suscepi eum super brachium meum; et non cognoverunt ut sanarem illos in corruptione hominum: extendi eos in vinculis charitatis meae. Et ero illis, quasi dans alapas homo super maxillas ejus: et respiciam ad eum praevalens ei. » Multum inter se Hebraicum et Septuaginta interpretum editio dissonant. Tentemus igitur juxta Hebraeos historiam; juxta LXX, Αναγωγήν texere. Qui supra dixerat: Puer Israel et dilexi eum, et ex AEgypto vocavi filium meum; et postea intulit quod perpetraverit nefas, Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant, nunc narrat quo Israel amore dilexerit, secundum illud quod in Deuteronomio legitur: Portavit te Dominus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulasti, donec venires ad locum istum (Deut. I, 31). Et in alio loco: Expandit alas suas et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis (Deut. XXXII, 11). Ego, inquit, qui pater eram, nutritius factus sum, et parvulum meum in ulnis meis ipse portabam, ne laederetur in solitudine, et ne vel aestu vel tenebris terreretur, in die nubes eram, in nocte ignis columna (Exod.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
