Latin
4.147.281 to 4.147.302
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.281-302
Unproofread scanNot analysed yet
Ligabam autem testimoniis Scripturarum, et disputatione magistrorum Ecclesiae, ut ligatos per patientiam suis brachiis contineret, non intelligentes quod patientia Dei salutis eorum esset occasio. Unde in corruptione hominum, videlicet magistrorum, qui eos deceperant contractos perfidiae frigore, extendi calorem fidei, et quasi repugnantes vinculis meae dilectionis astrinxi. Et quia non sua sponte currebant, sed vincti funibus trahebantur, paululum maxillas eorum alapis verberavi, non puniens, sed corrigens et emendans. Judex lacerat carnes, torquet funiculis, flagellis atque ignibus cruciat. Qui autem pater est, lascivientem filium palma percutit manus [Al. manu]. Et pulchre non dixit, ero eos alapis verberans, sed quasi homo maxillas manu percutiens. Percutit autem Deus filios aberrantes comminatione poenarum, evangelica lectione, et testimoniis prophetarum. Cumque sic percusserit in maxilla, ut haereticorum panem atque doctrinam excutiat de ore polluto, tunc respicit ad eum, dicente sibi filio verberato. Respice in me, et miserere mei (Psal. LXXXV, 16). Et iterum: Respice et exaudi me, Domine Deus meus (Psal. XII, 4). Cumque eo respexerit, praevalebit, sive proderit eis, Id est, superabit adversarios, et de fugitivis servos faciet Sive dabit eis verum et dulcem cibum, qui prius haereticorum mendacia ct cibos amarissimos devorabant. (Vers. 5, 6 et 7.) «Non revertetur in terram AEgypti, et Assur ipse [Vulg. addit est] rex ejus, quoniam noluerunt converti. Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum, et populus meus pendebat ad restitum meum. Jugum autem imponetur cis simul, quod non auferetur. »LXX: «Habitabit Ephraim in AEgypto, et Assur ipse rex ejus, quia noluit converti. Et infirmatus est gladius in civitat bus ejus, et requievit in manibus illius, et comedent de cogitationibus suis; et populus ejus suspensus est ex incolatu suo, et Deus super pretiosa ejus irascetur, cl non exaltabit eum.