# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.319-340

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.319 to 4.147.340. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.319

Denique recipient, et vorabunt secundum consilia sua. Infelix autem populus et vulgus indoctum suspirabit antiquam patriam, et captum se esse sentiet, sive pendebit in incolatu suo, nesciens quid agat, et quo vertatur ignorans. Deus vero super pretiosa corum, aurum videlicet et argentum quae acceperant ab eo, de quibus saepe diximus, irascetur, et nequaquam liberabit cum qui suo vitio corruit. Hoc juxta LXX; cumdem autem sensum et Hebraico coaptabimus. (Vers. 8 et 9) « Quomodo dabo te. Ephraim, protegam te, Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea. Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego sum [Vulg. tacet sum] et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. » LXX, « Quid faciam tibi, Ephraim, protegam te, Israel? Quid faciam tibi? sicut Adama ponam te, et sicut Seboim: conversum est cor meum in ipso, simul conturbata est poenitudo mea. Non faciam juxta iram furoris mei. Non derelinquam ut deleatur Ephraim, quoniam Deus ego sum, et non homo, inte sanctus, et non ingrediar civitatem. » In eo loco ubi nos et LXX interpretati sumus, protegam te, Israel? in Hebraico scriptum est AMAGGENACH (), quod Aquila transtulit, δπλω κυκλώσω σε, id est scuto circumdabo te. Quod cum in bonam partem putaremus intelligi, et significare protectionem, ex editione Symmachi contrarius nobis sensus subjicitur dicentis, Ικδώσω σε, id est tradam te. Ex translatione quoque Theodotionis non prospera, sed adversa demonstrantur, Αφοπλίσω σε, quod significat, nudabo te, et auferam a Ιβδπλον, hoc est, scutum, quo te ante protexeram, et hic sensus magis convenit Domino comminanti. Quod igitur dicit, hoc est: quoniam noluerunt converti, et Assur factus est rex eorum, devorabit gladius et urbes et prin cipes et populum, et imponetur eis jugum, quod non auferetur ab eis;

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
