# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.34-47

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.34 to 4.147.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.34

Pro Jarib in praesenti loco Symmachus interpretatus est ύπερμάχοντi, id est praesuli et defensori. Juxta spiritalem intelligentiam laborandum est, quomodo omnia haereticis coaptemus. Vaccas Bethaven, sive domus Tl)v, quod interpretatur labor, coluerunt haeretici, qui se in custodia mandatorum Dei, hoc est, Samaria habitare jactabant, dicque judicii quando germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri, lugebit populus super cum, hoc est super vitulum, et super dogma perversum, quod putabat Deum. Sed et aeditui, non dixit, exsultabant, sed exsultaverunt, ad praeteritum tempus referens super gloria sua, qua quondam gloriosa confixerant, eo quod migrasset populus a Deo, sive quod ipsa gloria Dei migrasset a populo, a quo fuerat derelicta. Quidquid autem loquuntur haeretici, et pulchro sermone componunt, mittunt munera regi suo diabolo, ad illum cuncta referentes, unde confusio eos capiet in aeternum, et confundentur in voluntatibus suis. Quidam et supra et in praesenti loco in commentariis suis scriptum reliquit, regem Jarib, id est, ultorem, Christum intelligendum. Quod nobis omnino displicet. Impium enim est quod juxta, historiam intelligitur de rege Assyrio, juxta tropologiam ad Christum referri. (Vers. 7 et 8.) « Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae, et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel. » LXX: « Pro jecit Samaria regem suum sicut cremium super fa tiem aquae, et auferentur arae rflv, peccata Israel. » Pro spuma, quam LXX et Theodotio φρύγανον, id est, cremium, transtulerunt' aridas, scilicet herbas siccaque virgulta, quae camino et incendio praeparantur, Symmachus posuit volens ostendere ferventis ollae superiores aquas, et in spumam bullasque assurgentes, quas Graeci πομφόλυγα; vocant. Sicut igitur spuma, quae super aquam est, cito dissolvitur: sic regnum decem tribuum velociter finietur, et peribunt excelsa, id est, BA- MOTH (JTIC3), de quibus scriptum est: Verumtamen adhuc populus immolabat el adolebat in excelsis (III Reg.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
