Latin
4.147.341 to 4.147.360
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.341-360
Unproofread scanNot analysed yet
et quia videbatur dura sententia, nequaquam eis locum poenitentiae derelinquens, nunc Deus parentis ad Israel loquitur affectu, Quid tibi faciam, Ephraim? quomodo te meo auxilio denudabo? quid tibi faciam? qua te arte corripiam? quo potero sanare medicamine? Sicut Adama et Seboim ponam te, quae duae sunt quinque urbium, sicut in Genesi legimus, Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim et Bale, quoe est Segor, et Syro sermone Zoara dicitur. Ponam itaque et vertam te in solitudinem, et delebo usque ad cineres ac favillas, sicut delevi Adama et Seboim. Cumque duram, imo crudelem sententiam protulisset, rursum parentis affectu misericordia vincitur, et austeritatem judicii pietate mitigat patris. Dicit enim: Conversum est in me cor meum: pariter conturbata est poenitudo mea. Statim ut loculus sum, me Ephraim et Israel sicut Adama Seboimque positurum, mea commota sunt viscera. Poenituit me meum quondam populum delere in perpetuum: idcirco non faciam secundum furorem iracundiae meae, nec de mea clementia commutabor, ut disperdam Ephraim: non enim percutio ut perdam in perpetuum, sed ut emendem. Crudelitas mea poenitentiae et pietatis occasio est: Deus enim ego sum, et non homo. Homo ad hoc punit ut perdat, Deus ad hoc corripit ut emendet. In medio tui sanctus. et non ingrediar civitatem, hoc est, non sum unus de his, qui in urbibus habitant, qui humanis legibus vivunt, qui crudelitatem arbitrantur justitiam, quibus jus summum summa malitia est; mea antem lex meaque justitia est salvare correctos. Possumus et aliter dicere: quia primus Cain parricida exstruxit civitatem in nomine filii sui Enoch, in hujuscemodi urbem Dominus non ingreditur, quae ex scelere et sanguine et parricidio fabricata est. Sin autem voluerimus legere, quomodo dabo te. Ephraim, protegam te, Israel? sic intelligendum est: Quid libi faciam?