Latin
4.147.400 to 4.147.419
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.400-419
Unproofread scanNot analysed yet
VIII). Filios autem maris, sive aquarum, eos possumus appellare, qui sagena Domini comprehensi sunt, et abstracti de mari hujus saeculi (Matth. XIII, 47). Cumque capti fuerint de morte ad vitam, collocabuntur in domibus suis: quae horrea vocat Evangelium (Matth. XIII), in quibus electa et a paleis separata frumenta conduntur. Natura leonum esse dicitur, ut cum infremuerint et rugierint, omnia animalia contremiscant, et fixo gradu se movere non possint: tantus pavor est et lania formido. Itaque et Dominus cum instar leonis rugierit et intonuerit, ac dederit vocem suam, cunctae aves et universa volatilia perhorrescent: et ibunt ad nidos, id est, ad domos suas in quibus Dominus habitabit eum eis. Dicamus et aliter; Cum verus leo infremuerit, falsus leo qui est juxta apostolum Petrum, a Iversarius noster (I Petr. V), illico conticescet, et urine dogma perversum os suum aperire non poterit: quique ante ab eo capti fuerant, rugitu leonis soluti et comminatione terribili, sequentur Dominum Deum suum. Tunc timebunt filii maris, sive aquarum, qui in amaritudine et salsis baereticorum aquis fuerant procreati; et assumptis pennis, volabunt quasi aves ex AEgypto, et quasi columba Assyriorum, et dicent: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7)? ut qui apud haereticos laboraverant, requiescant in Ecclesia, et habitent in domibus suis, de quibus fuerant errore seducti. AEgyptum, id est, MESRAIM (Dv-SfiS) tribulationem interpretari, et angustiam novimus: Assyrios quoque, dirigentes, sive, ut melius arbitramur, arguentes. Ab his ergo liberabuntur haeretici, cum habitare coeperint in domibus suis, et malis parentibus dixerint: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). (Vers. 12.) «Circumdedit me in negatione sua [Vulg. abest sua] Ephraim: et in dolo domus Israel: Judas amem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis.