# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.581-596

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.581 to 4.147.596. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.581
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.581

XCI, 14). Et ne putent haeresiarchas et principes erroris sui, Dei loculos spiritu: Ego sum, inquit, qui locutus sum ad prophetas, et non ad magistros vestros: et ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum meorum qui sunt in Ecclesia constituti, assimilatus sum. (Vers. 11.) « Si Galaad idolum, ergo [Al. tamen] frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. » LXX: « Si non Galaad est, ergo falsi erant in Galgala principes immolantes, et altaria corum quasi testudines super desertum agri. » Pro eo quod nos transtulimus, bobus, qui Hebraice appellantur SURIM (QhW), LXX interpretati sunt, principes, qui vocantur SARIM (), verbi similitudine atque ambiguitate decepti. Rursum ubi nos posuimus, acervos, qui Hebraice appellantur GALLIM (D>S;) et proprie Ofva; significant, hoc est, ex arena tumulos congregatos, qui maxime in deserto, et in littoribus flante vento, vel augentur, vel minuuntur, LXX transtulerunt. testudines (χελώνας): pro quibus Symmachus, acervos lapidum interpretatus est, Theodotio colles. Et revera si Οίνας respicias, habent similitudinem magnarum testudinum in deserto agro, vel in ripis atque littoribus paululum humo eminentium. Quod ergo dicit, hoc est, Si in Galaad, de qua scriptum est: Galaad civitas operantium idelum, supplantata sanguine, falsi sunt dii et perversa religio, et est trans Jordanem ubi duae tribus habitant, Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, ergo et Galgal de qua in hoc eodem propheta legimus: Omnis malitia eorum in Galgala, quae est post tergum Bethaven; quicunque idola colunt, non boves diis immolant, sed bobus offerunt sacrificia, imitantes errorem Samariae. Eo enim tempore quo haec prophetabantur, Galaad in regno decem tribuum erat: et Galgal sub imperio duarum tribuum, quae appellabantur Juda. Ergo et decem tribus et duae pari idololatriae errore deceptae sunt, et altaria eorum sicut acervi et tumuli de lapidibus congregati, sive de arenis.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
