Latin
4.147.597 to 4.147.611
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.597-611
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque et illi et hi. in captivitatem fuerint abducti, arae quondam eorum absque cultoribus testudinum vel tumulorum habebunt similitudinem. Quia vero Galaad interpretatur, translatio testimonii, et Galgal, volutabrum, hoc dicere possumus, quod principes haereticorum testimonia veritatis transferant in mendacium, et quidquid colunt, idolum sit, et sacrificia eorum habeant similitudinem vel acervorum de lapidibus congregatorum, vel testudinum. Quomodo enim [θίνες θβΐναι], et acervi hinc atque illinc de lapidibus et sabulo congregantur: ita et haeretici de sapientia saeculari et argutiis hominum, fraude atque mendacio simulacra componunt. Et cum hoc fecerint, tardis gressibus in uno moventur loco, et totum orbem occupare non possunt. Testudo tardigrada et onerata, imo oppressa pondere suo, non tam ambulat quam movetur, haereticorum gravissima peccata significans, qui suis in coeno et volutabro luti erroribus immolant, adorantes opera manuum suarum, et instar boum cuncta pro terrenis frugibus laborantes. (Vers. 12 et 13.) «Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit. In propheta autem eduxit Dominus Israel de AEgypto, et in propheta servatus est. »LXX: «Et recessit Jacob in campum [Al. campos] Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore custodivit, et in propheta eduxit Dominus Israel de AEgypto, et in propheta servatus est. »Videtur absque ratione et ordine prophetali post idolum Galaad et Galgal et altaria acervis lapidum similia, subito historiam Geneseos de Jacob voluisse narrare: quod slatim solvit, qui supra de Jacob legisse se meminit: In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit et rogavit eum; in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. Iste igitur Jacob non frustra ab angelo confortatus est; sed quia tota nocte pugnavit, et vicit adversarium, ut ex hoc fratrem disceret non timere, cujus metu in Syriam fugeret ad Laban avunculum suum (Gen.