# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.612-625

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.612 to 4.147.625. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.612
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.612

XXVII), et servivit in uxore Rachel septem annis, et pro Lia oves soceri Laban, eodem annorum spatio custodivit. Et quia semel Jacob dixerat Israel, patrem filiosque conjungit, et sequentis recordatur historiae, quando in propheta Moyse eduxit Dominus Israel de AEgypto et duodecim tribus, quae generatae sunt de Israel, propheta educente, servatae sunt. Non errabit qui supplantatorem Jacob, et Israel videntem Deum, in typo Domini dixerit praecessisse., et Rachel primum sterilem atque formosam, quam plurimum dilexit Jacob, significare Ecclesiam; Liam autem lippientibus oculis atque fetosam, Synagogae sacramenta monstrare, et quod ipse credentium populum eduxerit de tenebris hujus saeculi, et ad dulcissima Jordanis, id est, baptismi fluenta pervenerit. (Vers. 14.) « Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super cum veniet, et opprobrium illius restituet ei Dominus suus, » LXX similiter. Cum ergo Ephraim tanta praestiterim, ut nudum et exulem et solum, divitem dominumque reducerem, et multorum filiorum parentem, deseruit me Ephraim, imo ad iracundiam provocavit; et amaritudine sua amarum fecit esse qui dulcis sum: unde sanguis ejus super eum veniet, id est, ipse erit causa mortis suae, secundum id quod David loquitur ad eum, qui Saulis nuntiavit interitum, et a se regem Israel caesum esse memorabat: Sanguis tuus super caput tuum (II Reg. I, 16). Non mea sententia, sed Saulis [Al. pro Saulis] sanguine tuus sanguis effundetur. Quodque sequitur: Et opprobrium ejus restituet ei Dominus, illi sensui congruit quem Nathan loquitur ad David: Quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, propter hanc rem (II Reg. XII, 14), hoc est, propter hoc peccatum quo interfecisti Uriam, ipsa blasphemia atque opprobrium, quo per te Dominus blasphematus est, vertetur in caput tuum. Semper haeretici ad iracundiam provocant clementem Dominum, et eum qui mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem, duritia cordis sui punire compellunt, et sanguis eorum, quo et suum et multorum effuderunt sanguinem, veniet super caput eorum, et opprobria quibus Dominum blasphemaverunt, restituet eis Dominus suus, non quod eorum Dominus sit, sed quia quondam Dominus eorum fuit.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
