Latin
4.147.626 to 4.147.650
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.626-650
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XIII. —Vers. 1, 2.) «Loquente Ephraim horror invasit Israel et deliquit in Baal, et mortuus est, et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum lotum est, his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. »LXX: «Juxta verbum Ephraim justificationes accepit ipse in Israel, et posuit ad (Al. absque ad) Baal, et mortuus est, et nunc apposuit ut peccaret, et fecerunt sibi conflatile ex auro et argento suo, secundum imaginem idolorum, opera artificum completa; his ipsi dicunt. Immolate homines, vituli enim defecerunt. »Pro eo quod LXX interpretati sunt, immolate homines, vituli enim. defecerunt; et nos vertimus, immolate homines, vitulos adorantes, Symmachus interpretatus est immolate, homines vitulos adorent; ut sit sensus; Immolate, hoc est, sacrificate idolis, et hucusque distinctio sequatur: rationale animal, homines, adorent vitulos, mula animantia. Loquente ergo Ephraim, id est, Jeroboam filio Nabath de tribu Ephraim, horror invasit Israel, id est, decem tribus. Pro horrore qui Hebraice dicitur RATHATH (ΠΓΠ), quem Symmachus et Theodotio tremorem interpretati sunt; nescio quid volentes, δικαιώματα, id est, justificationes, LXX transtulerunt. Et tantus Israelem horror invasit, ut delinqueret et offenderet Deum in Baal et moreretur perdens eum qui dicit: Ege sum vita (Joan. XIV, 6). Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Et Apostolus: Vidua, inquit, quae in deliciis est, vivens mortua est(I Tim. V, 6). Et non solum mortuus est in Baal, sed addidit peccata peccatis, ut ex argento quod Dominus dederat, idola fabricaretur, opera manuum hominum. Quibus ipsi dicunt, id est, sacerdotes et principes qui populum bona docere debuerant: Immolate homines, vitulos adorantes: quod quidem et in Psalmis dicitur: Immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis (Psal. CV, 37). Pro eo quod juxta Symmachum et Theodotionem vertimus, adorantes, Aquila interpretatus est χαταφιλοΰντες, id est deosculantes.