# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.715-726

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.715 to 4.147.726. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.715
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.715

Idcirco obliti sunt Dei, qui praeceperat eis, ut legis verba religarent inter oculos et in manibus, atque in fimbriis palliorum, ne unquam obliviscerentur Dei sui. (Vers. 7, 8.) « Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum: occurram eis quasi ursa raptis catulis: et disrumpam interiora jecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. » LXX: « Et ero eis quasi panther, et sicut pardus in via Assyriorum; occurram eis sicut ursa indigens cibo, et disrumpam interiora cordis eorum, et devorabunt eos ibi catuli silvarum, bestiae agri disrumpent eos. » Illi adimpleti sunt et saturati: elevaverunt corda sua, et obliti sunt mei. Ego autem, inquit, ero eis quasi leaena, sive panther, de quo supra plenius diximus: et sicut pardus in via Assyriorum, quando ducentur captivi ab Assyriis: et occurram illis quasi ursa raptis catulis, sive indigens cibo: et disrumpam eorum universa vitalia. Aiunt qui de bestiarum scripsere naturis, inter omnes feras nihil esse ursa saevius cum perdiderit catulos, vel indiguerit cibis; et non solum pantherae, pardi, et ursae ferociam comminatur, sed leonis quoque et omnium bestiarum, quas gignuntur in saltibus: et in haec omnia dicit se esse vertendum, quando ierint ad Assyrios: ne cum ibi dura fuerint perpessi, non potentiae et indignationi Domini, sed hostium fortitudini assignent miserias suas. Simulque consideremus, quod qui in Evangelio credentibus loquitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: ju gum enim meum suave est et onus meum leve (Matth. XI, 28, 29), nunc per Prophetam incredulis, et nolentibus agere poenitentiam, panther, pardus, ursa et leo efficitur: non solum Israelitis, quia [Al. qui] propter idololatriam in Medorum urbibus sive montibus collocati sunt: sed etiam haereticis;

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
