# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.727-750

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.727 to 4.147.750. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.727
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.727

quia [Al. qui] propter mentis superbiam, et falsorum dogmatum vanitatem, obliti sunt Dei sui, finxerunt idola, et secuti sunt deos alienos. (Vers. 9, 10 et 11.) « Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Ubi est rex tuus? maxime nunc te salvum [Vulg. salvet] faciat in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. » LXX: « Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? ubi est rex tuus iste? et salvum te faciat in cunctis urbibus tuis; judicet te de quo dixisti: Da mihi regem et principem, et dedi tibi regem et principem, et dedi libi regem in ira mea, et habui in furore meo. » Pro eo quod LXX interpretati sunt habui, omnes abstuli transtulerunt. Infelix Israel et dignus maledictione perpetua, qui in tantum impietatis descendit profundum, ut solius Dei salvetur misericordia. Potest autem in Hebraeo et hoc sensu legi: Dispereas, Israel, quia nihil libi reliquum est nisi ut mea solum clementia conserveris. In LXX autem alter est sensus: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? id est, captivitati tuae et ultimae servituti quis ferre poterit auxilium eorum, quos tibi praesules aestimasti? Ubi est rex tuus, de quo dicebas ad Samuel: Constitue super nos regem, ut judicet nos: sicut et gentes habent caeterae (I Reg. VIII, 5)? Cumque ille contradiceret, respondebas: Nequaquam, sed rex erit nobis, et erimus etiam nos sicut et gemes omnes, et judicabit nos rex noster, et egredictur ante nos, et pugnabit pro nobis. De quo ergo tibi promiseras, quod tua bella bellaret, nunc in necessitate subveniat, et universas urbes tuas liberet de servitute. Ubi sunt judices tui? ubi reges? Tu enim dixisti: Da mihi regem et principes: itaque dedi tibi Saulem regem in furore meo;

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
