# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.788-808

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.788 to 4.147.808. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.788
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.788

Idcirco enim mortuus sum, ut tu mea morte moriaris. Ero morsus tuus, inferne, qui omnes tuis faucibus devorabas. Vidensque mortis duram necessitatem, et quod nullus sit hominum qui vivat et non videat mortem (Psal. LXXXVIII), clementissimus pater sententiae recordatur antiquae, quia [Al. qua] in Adam omnes morimur (I Cor. XV). Sive propheta intelligens fragilitatem suam, et conditionem carnis humanae: Consolatio, ait, abscondita est ab oculis meis, et est sensus: Non valeo consolari, quidquid mente concepero, dolorem meum non potest mitigare, cernentis [Al. cernens], charissima inter se nomina morte sejungi: ipse enim [Al. inquit] infernus inter fratres dividit. Quidquid igitur separat fratres, infernus est appellandus; et maxime mulier meretrix, quae vocans insipientem ad se, dicit in opibus prudentiae: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem bibite: et nescit insipiens, quoniam terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. Quidquid enim non licet, magis desideratur, et quod raritate dulce est, assiduitate in amaritudinem vertitur. Et mel distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces insipientis, novissime autem amarius felle invenitur, et acutius magis quam gladius utrinque acutus (Prov. V). Quicunque terrigena est, et de coelo non nascitur, interficitur ejus amplexibus, et ligatur institis lectulorum, et insipientiae pedes deducunt eos, qui utuntur ea, cum morte ad inferos. Inter mortem autem et inferos, hoc interest: mors est, qua anima separatur a cor pore; infernus, locus in quo animae recluduntur. sive in refrigerio sive in poenis, pro qualitate meritorum. Hoc diximus, ut ostenderemus, id mortem facere, quod meretricem mulierem. Mors enim dividit fratres, hoc et mulier facit. In fratribus, omnem intellige charitatem, quod et mater dividatur a filia, et pater a filio, et frater a fratre.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
