Latin
4.147.809 to 4.147.831
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.809-831
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem aliud sit mors, et aliud infernus, et Psalmista demonstrat, dicens: Non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Et in alio loco: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Pro eo quod nos interpretati sumus: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne, LXX transtulerunt: Ubi est causa tua, o mors? ubi est stimulus tuus, inferne? Pro quo Apostolus posuit: Absorpta est mors in contentione: ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Et exponens virtutem testimonii intulit: Aculeus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex; Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid. 56, 57). Itaque quod ille in resurrectionem interpretatus est Domini, nos aliter interpretari nec possumus, nec audemus. Potest mors et infernus et diabolus accipi, qui Christi morte jugulatus est, de quo et Isaias loquitur: Devoravit mors invalescens (Isa. XXV, 8, sec. LXX). Et postea sequitur: Abstulit Dominus omnem lacrymam ab omni facie. Duos autem fratres inter se morte divisos, juxta historiam illius temporis, quidam Israel et Judam intelligunt: ut quod tunc figurabatur in parte, nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere Israel et Judas liberandus sit et redimendus. In eo loco, in quo LXX transtulerunt. Ubi est causa tua? et nos diximus, ero mors tua: Symmachus interpretatus est, ero plaga tua: quinta editio et Aquila: Ubi sunt sermones tui? quod Hebraice scribitur DABARACH ("pai): legentes DABAR, hoc est, verbum pro DEBER, quod interpretatur mors: juxta illud quod in Isaia legimus: Mortem misit Dominus in Jacob, et venit in Israel (Isa. IX, 8), hoc est, deber, pro quo nos interpretati sumus: Verbum misit Dominus in Jacob, et venit in Israel, id esi, dabar.