# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.832-848

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.832 to 4.147.848. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.832
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.832

Pro aculeo quoque, quem nos morsum transtulimus, Symmachus άπαντημα, id est occursum, Theodotion et quinta editio, plagam, et conclusionem interpretati sunt. (Vers. 15.) « Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. » LXX: « Adducet urentem ventum Dominus de deserto super cos, et siccabit venas ejus, desolabit fontes illius; iste arefaciet terram ejus, et omnia vasa desiderabilia. » Legi in cujusdam Commentariis, ventum urentem quem adducet Dominus de deserto, illum esse qui percusserit domum Job in quatuor angulis et fecerit eam super filios ruere convivantes (Job. I), et unum esse de his ventis, quos in Evangelio legimus flare et venire cum turbine, pluviis atque fluminibus, ut subvertant domum, quae super petram aedificata est, sive super arenas (Matth. VII). Quod nequaquam mihi videtur: neque enim in Job scriptum est, quod ventum de deserto Dominus adduxerit; sed nomen Domini tacitum est, ut ventus de solitudine, qui contra sanctum virum sua venerat voluntate, contraria possit accipi fortitudo, et venti qui domorum fundamenta subvertunt, utique ad bonam partem non poterunt referri. Superest ut ventum urentem quem adducet Dominus de deserto ascendentem, illum intelligamus, de quo et in Habacuc legimus: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan (Habac. III, 3): qui utique in solitudine et in meridie situs est. Et in Cantico legimus: Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6)? Hunc itaque ventum urentem, qui siccet venas mortis, et fontes ejus arefaciat, adducet Dominus de deserto ascendentem: de deserto autem humani generis, in quo et diabolus quaerens requiem, invenire non potuit. Sive desertum intelligimus sanctae Mariae uterum virginalem, quod absque semine humano nullo [Al. nulla] frutice pullulaverit: sed virga simplex atque purissima et unione fecunda ediderit eum florem qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium (Cant.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
