# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.849-868

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.849 to 4.147.868. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.849
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.849

II, 1). Et pulchre tam in Isaia, quam in praesenti loco, flos ascendens ct ventus ascendens dicitur: quia de humilitate carnis ad excelsa conscendit, et nos secum duxit ad Patrem, dicens in Evangelio: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Ipse quasi radix ascendet de terra inhabitabili, et nequaquam mors in eum, sed ipse morti superveniet, neque enim mors in eo ullam suae potestatis viam reperit, et hoc est, quod in Proverbiis dicitur: Impossibile est super petram serpentis invenire vestigia (Prov. XXX, 19). Et ipse, loquitur in Evangelio: Ecce veniet princeps mundi hujus, et inveniet in me nihil (Joan. XIV, 30). Iste siccabit venas mortis, et desolabit fontes ejus. Venae mortis et fontes et aculeus, peccata ab Apostolo nominantur: quibus arefactis, mors quoque ipsa siccabitur. Quodque sequitur: Ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis, dupliciter accipitur, sive quod desiderabilia sunt his, qui in morte habitant, sive vasa desiderabilia quae in thesauro retinebantur inferni, sanctos intelligimus quos alligatos forte Dominus eripuit et tulit de inferis, et quasi vasa pretiosissima secum perduxit in paradisum. Pro thesauro, LXX, terram transtulerunt: terra haud dubium quin mortem significet. Et in Psalmis legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Et juxta Evangelium: Mites possidebunt terram (Matth. V, 4). E contrario debemus accipere terram inferni non esse terram viventium, sed mortuorum, quae diripitur atque vastatur, quando morte Christi vinctae apud inferos animae liberantur. Secundum tropologiam in eisdem (de quibus supra diximus) Commentariis legimus ventum urentem, diabolum intelligi et singulos haeresiarchas. Quod nobis displicet. Neque enim diabolus venas mortis fontesque erroris siccare potest, cum ipse fons et initium mortuorum sit. Itaque sermo Ecclesiasticus, urens intelligendus est ventus, qui omnia haereticorum dogmata arefaciat et perducat ad nihilum, et diripiat eos atque dispergat, qui haereticorum doctrina in morte fuerant congregati.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
