Latin
4.147.869 to 4.147.886
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.869-886
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XIV. —Vers. 1.) «Percat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant; parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur. »LXX: «Disperdetur Samaria, quoniam restitit Deo suo: in gladio corruent, et lactentes eorum elidentur ad petram, et habentes in utero disrumpentur. »Saepe diximus decem tribus appellari Samariam a metropoli Samaria, quae ex nomino Augusti nunc vocatur Augusta, id est, Sebaste. Cur autem Samaria dicta sit civitas, in Regum volumine legimus. Imperat igitur Propheta, et, ut verius dicam, optativo modo loquitur, ut Samaria pereat. Cui cum Deus tanta praepararit bona, illa contra Deum faciat, et magis daemonum simulacra sectetur. Symmachus autem non dixit pereat, sed μ&ταμελήσβι, id est, aget poenitentiam, suique eam poenitebit erroris, quod dulcissimum Deum in amaritudinem verterit, ita ut bellatores ejus in gladio pereant, parvuli et lactentes elidantur ad terram, et fetae ejus atque praegnantes disrumpantur in mortem. Quae omnia ei accidisse credendum est tempore captivitatis et angustiae, quando suam patriam perdiderunt, et qui evasere gladium, in servitutem perpetuam sunt abducti. De haereticis facilis intelligentia est, quod vocentur Samaria, eo quod Dei praecepta servare se jactent, non quod custodes sint legis ejus; sed quod hoc esse se dicant, in similitudinem schismatis Novatianorum, qui et ipsi καθαρούς, id est mundos, se vocant, cum sint ominum immundissimi, negantes poenitentiam, per quam peccata mundantur, juxta illud quod scriptum est: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Et in Isaia: Lavamini, mundi estote (Isa. I, 16). Lavacrum autem non baptismum vocat, sed omnem paenitudinem, quae sordes abluit peccatorum. Pereat igitur hujuscemodi Samaria: quia quidquid loquitur, repugnat Deo suo, et clementiam ejus vertit in crudelitatem, usque adeo, ut qui viri sunt apud illam et ad malitiae [Al.