# Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.948-964

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, 4.147.948 to 4.147.964. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.948
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-osee-prophetam-libri-tres/4.147.948

quod LXX transtulerunt όμολογουμενω;, perspicue atque aperte, vel absque ulla dubitatione. Diligit autem Dominus diligentes se, de quibus et in alio loco ait: Ego diligentes me diligo (Prov. VIII, 17). Qui enim prius irascebar eis propter peccata quae fecerant: nunc miserebor propter clementiam meam. Et ero eis quasi ros; ut fornacem Babylonicam, et caminum aestuantis incendii meo rore restinguam, qui et per Isaac patriarcham ad Jacob servum meum loculus sum: De rore coeli erit habitaculum tuum. Quomodo enim Dominus fit credentibus lumen, via, veritas, panis, vinea, ignis, pastor, agnus, janua, vermis, etc.: sic qui indigemus illius misericordia, et peccatorum febribus aestuamus, in rorem nobis vertitur, ad quem dicit Isaias: Ros enim qui a te est, sanitas eorum est (Isa. XXXVI, 19 sec. LXX). Et in Deuteronomii Cantico Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Cum autem nos Dominus suo rore resperserit, et siccitatem pectoris nostri suis pluviis irrigarit, germinabimus, imo florebimus ut lilium, imitantes Dominum Salvatorem, qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium (Cant. II, 1), et loquitur ad sponsam suam, quae non habet rugam neque maculam: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum (Ibid. 2). Cumque creverimus in Domino, mittemus radices nostras sicut arbores Libani, quae quantum in auras consurgunt vertice, tantum radicem in ima demergunt, ut nulla tempestate quatiantur, sed stabili mole consistant. Harum arborum rami huc illucque tenduntur, ut veniant volatilia coeli et habitent in eis. Et ne forsitan putaremus, quia dixerat, erumpet radix ejus, sive emittet radices suas quasi Libanus, de cedris eum loqui et infructuosis arboribus, sanctum virum et conversum ad Dominum, olivae frugiferae comparat, qui dicit in alio loco: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp469/tmp469/tmp469.tmp469.opp-lat1.xml.
