Latin
4.147.97 to 4.147.118
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.97-118
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 11.) «Ephraim vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli ejus, et ascendam super Ephraim; arabit Judas; confringet sibi sulcos Jacob. »LXX: «Ephraim vitula (sive vacca; etenim quod Hebraice dicitur EGLA (nS: V), id est, μόσχος et δσμαλις, utrumque significat), Ephraim ergo vitula edocta diligere contentionem: ego autem veniam super pulchritudinem colli ejus; superponam Ephraim, et leticebo Judam: roborabitur sibi Jacob. »Locus iste, imo omnia quae hoc capitulum sequuntur, magnis obscuritatibus involuta sunt. Unde et nos qui explanare conamur, et prudens simul lector attendat, ut si non veritatem, quod difficillimum est, saltem suspicionem verisimilium investigare valeamus. Hanc habet consuetudinem sermo divinus, ut per tropologiam et metaphoram historiae exprimat veritatem. Igitur Ephraim similis est vaccae vel vitulae, quae a juventute sua didicit aream terere, et ferreos orbes super acervos segetum trahere, ut paleae a tritico separentur i et non solum didicit, verum nimia consuetudine coepit amare, quod docta est. Et ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli ejus. Verbum Hebraicum ABARTHI iifrl2V), id est, transivi, maxime quando a Deo dicitur, semper plagas et adversa significat. Denique et exterminator in AEgypto transisse memoratur. Quia ergo Ephraim vacca vel vitula diligit aream terere, ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli ejus, et tumentes cervicum toros jugo imposito edomui. Quid memorem legis jugum? ipse ascendi super eam, et me ita laborante, Judas, hoc est, duae tribus coeperunt arva scindere vomere, et in sulcos terram reclinare. Portante autem jugum Ephraim, et arante Juda. confregit sibi sulcos Jacob. Hic Jacob ad distinctionem Israel et Judae, duodecim tribus intelligamus: quod coeperint aratris [Al. rastris] glebas frangere, terramque comminuere: ut emollita recipiat sementem, et fecunda post modicum seges pullulet. Pro tritura, vel area, contentionem Septuaginta transtulerunt, et est sensus: Quia Ephraim non vult legis recipere jugum, ego transibo et ascendam super pulchritudinem colli ejus: ut discat contentiosa vacca atque lasciviens laborare, quod non vult.