# Commentarius in Ecclesiasten 2.383.1-23

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.383.1 to 2.383.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.1

(Caput primum.) « Verba Ecclesiastae filii David Regis Jerusalem. » Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem, Scripturae manifestissime docent: pacificum, id est, SALOMONEM (…); et IDIDIA (…), hoc est, dilectum Domini; et quod nunc dicitur COELETH (…). id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui [Al. quod] coetum, id est Ecclesiam, congreget, quem nos nuncupare possumus concionatorem, eo quod loquatur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod in regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexcrit, appellatus est. Nam et psalmi quadragesimus quartus et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo praenotantur. Qui tametsi ad prophetiam Christi, et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedunt; tamen secundum historiam super Salomone conscripti sunt. Is itaque juxta numerum vocabulorum tria volumina edidit, Proverbia, Ecclesiasten, et Cantica canticorum: in Proverbiis parvulum docens, et qiasi de officiis per sententias erudiens. Unde, et ad lilium ci sermo crebro repetitur. In Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituens, nequidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca, et brevia universa quae cernimus. Ad extremum jam consummatum virum, et calcato saeculo, praeparatum, in Cantico canticorum sponsi jungit amplexibus. Nisi enim prius reliquerimus vitia, et pompis saeculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum Christi paraverimus, non possumus dicere: Osculetur me ab osculo [Al. ab osculis] oris sui (Cant. I, 1). Haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt: ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerint, ad logicam usque perducat. Necnon, et hoc diligentius attendendum, quod per tres libros auctoris, diversus est titulus. In Proverbiis enim notatur: Proverbia Salomonis filii David, regis Israel. In Ecclesiaste vero: Verba Ecclesiastae filii David, regis Jerusalem: superfluum quippe est hic Israel, quod male in Graecis et Latinis codicibus invenitur.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
