# Commentarius in Ecclesiasten 2.383.89-107

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.383.89 to 2.383.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.383.89

Pro eo autem, quod Vulgatam editionem sequentes posuimus, ad locum suum ducit, in Hebraeo habet SOEPH (…): quod Aquila interpretatur είτχνεϊ·, id est, aspirat, Symmachus vero, et Theodotion, recurrit, quia videlicet sol revertatur ad locum suum, et ibi, unde prius egressus fuerat, aspiret. Hoc autem totum idcirco, ut doceat, mutationibus temporum, et ortu occasuque siderum, humanam aetatem labi et interire, dum nesciat. Aliter, Sol justitiae, in cujus alis est sanitas, timentibus Deum oritur, et pseudoprophetis occidit meridie. Cum autem ortus fuerit, in locum suum nos trahit. Quo? Videlicet ad Patrem. Ad hoc enim venit, ut nos de terris ad coelum levet, et dicat: Cum exaltatus fuerit Filius hominis, omnia trahet ad se (Joan. XII). Nec mirum, Filium ad se trahere credentes, cum et Pater ipse ad Filium trahat: Nemo enim, ait, venit ad me, nisi Pater, qui misit me,'adducat eum (Joan. VI, 44). Iste ergo sol, quem aliis occidere, aliis nasci diximus: et Jacob quondam patriarchae de Terra sancta egredienti [Al. regredienti] occidit, rursumque cum de Syria terram repromissionis intraret, ortus est ei (Gen. XXVIII). Lot quoque quoniam [Al. quando] egressus est de Sodomis, et venit ad civitatem, ad quam, ut festinaret, ei fuerat imperatum, ascendit in montem, et sol exivit super Segor (Gen. XIX). « Vadit ad austrum, et girat ad aquilonem: girans girando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus. » Hinc possumus aestimare hiemis tempore solem ad meridianam plagam currere, et per aestatem septentrioni esse vicinum, et non per aequinoctium autumni habere principium: sed primum spirante favonio, quando tempore veris in fetum cuncta rumpuntur. Quod autem ait: « Girans girando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur, » sive ipsum solem spiritum nominavit, qudd animet, et spiret, et vigeat, et annuos orbes suo cursu expleat, ut ait poeta (AEneid.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
