Latin
2.389.1 to 2.389.23
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
non de annuo solis cursu, sed de quotidianis semitis ejus loquitur. Obliqua enim et fracta linea per austrum pergit ad boream, et ita revertitur ad orientem. Aliter: Sol quando per austrum currit, vicinior terae est; quando per aquilonem, sublimis attollitur. Forsitan ergo his qui hiemis et tribulationum frigore coaretantur (ab aquilone enim (Jerem. I, 14), exardescunt mala super terram) vicinior sol iste justitiae est: his vero qui in borea; parte habitant, ct calore privantur aestivo, incedit procul, et per suos circlos, unde profectus est, revertitur. Cum enim traxerit omnia ad se, et universos suis radiis illuminaverit, fit restitutio principalis, et est Deus omnia in omnibus. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: «Vadit ad meridiem, et circumit ad boream; perambulans vadit ventus, et per quae circumierat, revertitur ventus. ·«Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non impletur. Ad locum de quo torrentes exeunt, illic ipsi revertuntur, ut abeant. »Putant quidam, aquas dulces, quae in mare influunt, vel ardente desuper sole consumi, vel salsugini (Al. salsuginis] maris esse palmla. Ecce Ecclesiastes noster et ipsarum aquarum conditor, eas dicit per occultas venas ad capita fontum regredi, et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Melius autem Hebraei sub torrentium et maris nomine per metaphoram de hominibus significari arbitrantur, quod in terram, de qua sumpti sunt, redeant; et torrentes vocentur, non flumina, eo quod cito intercidant, nec tamen impleatur terra multitudine mortuorum. Porro, si ad altiora conscendimus [Al. conscendamus), recte turbidae aquae in mare, unde substiterant, revertuntur. E…, ni fallor, absque additamento nusquam torrens in bonam partem legitur. Nam torrente roluptatis tuae potabis illos, cum additamento dicitur rola· ptatis(Psal. XXXV, 9). Et e contrario Salvator ad torrentem traditur Cedron (Joan.