# Commentarius in Ecclesiasten 2.389.100-116

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.389.100 to 2.389.116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.100

Sive ergo νομή, sive βσκησ:ς a pastiono vocabulum est: προαίρεσις [autem melius voluntatem, quam praesumptionem sonat. Dicitur autem, quod agat unusquisque quod velit, et sibi rectum esse videatur, atque in diversa libero homines ferantur arbitrio, et vana sint universa sub sole, dum invicem nobis in bonorum et malorum finibus displicemus. Dicebat mihi Hebraeus, quo Scripturas sanctas instituente perlegi, quod supra scriptum ROOTH verbum, magis in hoc loco afflictionem et malitiam, quam pastionem et voluntatem significaret: non a malo, quod est contrarium bono, sed ab eo, quod in Evangelio scribitur: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34). Quam Graeci significantius κακουχίαν vocant, et esse sensum: Consideravi universa, quae in mundo fiunt, et nihil aliud deprehendi, quam vanitatem et malitias, id est miserias spiritus, quibus anima diversis cogitationibus afflictatur. « Perversus non poterit adornari, et imminutio non poterit numerari. » Qui perversus est, nisi ante corrigatur, non poterit adornari. Recta ornatum recipiunt, curva correelionem. Perversus non dicitur, nisi qui depravatus a recto est. Hoc contra haereticos, qui quasdam naturas introducunt, quae non recipiunt sanitatem. Et quia imminutio, hoc est, quod decst, non potest numerari; propterea tantum primogenita Israel numerata sunt. Feminae vero, et servi, et parvuli, et vulgus ex AEgypto, nequaquam plenitudo, sed imminutio exercitus, absque numero praetermissi sunt. Potest et hic esse sensus: Tanta malitia in mundi hujus capacitate versatur, ut ad integrum boni statum mandus redire vix valeat, nec possit facile recipere ordinem et perfectionem suam, in quibus primum conditus est. Aliter, Omnibus per poenitentiam in integrum restitutis, solus diabolus in suo permanebit errore. Cuncta enim, quae sub sole facta sunt, illius arbitrio et spiritu malignitatis eversa sunt, dum ad ejus instinctum peccatis peccata cumulantur. Denique, Tantus est numerus seductorum et eorum qui de grege Domini ab eo rapti sunt, ut supputatione non queat comprehendi.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
