# Commentarius in Ecclesiasten 2.389.174-190

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.389.174 to 2.389.190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.174

Servorum quoque sive emptorum sive vernaculorum fuit innumerabilis multitudo, et quadrupedum greges multi, bonum scilicet et ovium, quantum nullus, ante me rex habuit in Jerusalem. Sed et thesauri argenti et auri innumerabiles condebantur, quos mihi diversorum regum munera et gentium tributa contulerant. Unde et accidit, ut nimiis opibus ad majores delicias provocarer, et musicarum artium chori, mihi tibia, lyra, voce concinerent et uterque sexus in conviviis ministraret: sed quanto ista crescebant, tanto sapientia deerat. Nam in quamcunque voluptatem me cupido traxisset, infrenis ferebar et praeceps, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in libidine luxuriaque consumerer. Tandem in memet reversus, et quasi de gravi somno evigilans, aspexi ad [Al. et] manus meas, et opera mea plena vanitatis, plena sordium, plena spiritu erroris intuitus sum. Nihil enim, quod in mundo putabatur bonum, bonum potui reperire. Reputans igitur, quae essent sapientiae bona, et quae stultitiae mala, consequenter in laudem illius hominis erupi, qui post vitia se refrenans, virtutum possit esse sectator. Magna quippe distantia est inter sapientiam et stultitiam, et quantum dies distat a nocte, tantum virtutes a vitiis separantur. Videtur mihi itaque, qui sapientiam sequitur, oculos in coelum semper erigere, et in sublime os habere surrectum, eaque, quae supra suum verticem sunt, contemplari. Qui vero stultitiae et vitiis deditus sit, versari iu tenebris, et in rerum ignorantia volutari. Magnificavi opera mea, etc. Magnificat opera sua, qui juxta imaginem Conditoris in superna sustollitur. Et aedificat domos, ut veniant Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et habitent in eis. Et plantat vineas, ad quas Jesus liget asinam suam. « Feci mihi hortos et pomaria; plantavi in illis lignum omne fructiferum.» In domo divitis non solum aurea vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
