# Commentarius in Ecclesiasten 2.389.340-361

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.389.340 to 2.389.361. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.340

Quid enim boni est, aut quale Dei munus, vel suis opibus inhiare, et quasi fugientem praecerpere voluptatem, vel alienum laborum in proprias delicias vertere: et hoc putare donum esse Dei, si alienis miseriis et laboribus perfruamur? Bonum est itaque veros cibos et veram sumere potionem, quos de Agni carne et sanguine in divinis voluminibus invenimus. Quis enim vel comedere, vel cum opus est, parcere potest absque Deo? qui praecepit sanctum canibus non esse mittendum (Matth. VII, 6), et docet, quomodo in tempore conservis sint danda cibaria (Matth. XXVI, 45); et juxta alium sensum, inventum mei tantum comedere, quantum sufficit (Prov. XXV, 16)? Pulchre autem homini bono Deus dat sapientiam, et scientiam, et laetitiam: nisi enim fuerit, et mores suos proprio arbitrio ante correxerit, sapientiam, et scientiam, et laetitiam non meretur. secundum illud quod alibi dicitur: Seminate vobis in justitia, vindemiate in fructu vitae, illuminate vobis lumen scientiae (Osee X, 12, juxta LXX), Seminanda quippe ante justitia, et vitae fructus est demetendus, et postea scientiae lumen poterit apparere. Ut ergo bono coram se dedit Deus sapientiam, et caetera: sic peccatorem suo arbitrio derelinquens, fecit congregare divitias, et hinc et inde perversorum dogmatum consuere cervicalia. Quae cum vir sanctus et placens Deo viderit, intelligit [Al. intelliget], quia vana sunt, et spiritus praesumptione composita. Nec mirandum, quod dixerit: Peccatori dedit sollicitudinem, et caetera. Ad illum enim sensum de quo saepe tractavi, hoc referendum est: Proptera datam [Al. dat] ei esse sollicitudinem sive distentionem [Al. afflictionem], quia peccator fuerit, de non esse causam distentionis [Al. afflictionis] in Deo, sed in illo qui sponte sua anto peccaverit. (Cap. III). « Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. » Incertum et fluctuantem statum conditionis humanae in superioribus docuit: nunc vult illud ostendere, omnia sibi in mundo esse contraria, et nihil stare perpetuum, eorum duntaxat, quae sub coelo sunt, et intra tempus, quia caeterae substantiae spirituales, nec coelo, nec tempore continentur.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
