# Commentarius in Ecclesiasten 2.389.63-77

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.389.63 to 2.389.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.63

Qui enim electi sunt in Christo ante constitutionem mundi, In prioribus saeculis jam fuerunt. « Non est memoria primis, et quidem novissimis quae futura sunt, non erit eis memoria apud eos qui futuri sunt in novissimo.» Quo modo praeterita apud nos abscondit oblivio, sic ea quae vel nunc fiunt, vel quae futura sunt, hi qui nasci habent, scire non poterunt, et cuncta silentio praeteribunt, et quasi non fuerint abscondentur; et complebitur illa sententia: « Vanitas vanitatum et omnia vanitas. » Nam et Seraphim propterea faciem· suam et pedes velant, quia prima et extrema cooperta sunt. Juxta autem Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Non est memoria primis ·, et quidem novissimis qui futuri sunt, non erit eis memoria cum his qui futuri sunt in novissimo (Matth. XX, 16): ille de Evangelio sensus est, quod qui in isto saeculo primi sunt, sint omnium novissimi. Et quia Deus, ut benignus et clemens, minimorum quoque, et omnium recordatur, his qui propter vitium suum novissimi esse meruerunt, non tantam dabit gloriam, quantam his qui se humiliantes novissimi in mundo esse voluerunt. Dicitur itaque et in consequentibus: Non est memoria sapientis cum stulto in aeternum. « Ego Ecclesiastes fui rex super Israel in Jerusalem. » Hucusque praefatio generaliter de omnibus disputantis [Al. disputans]: nunc ad semelipsum redit, et quis fuerit, quomodo experimento universa cognoverit, docet. Aiunt Hebraei hunc librum Solomonis esse, poenitentiam agentis, quod in sapientia divitiisque confisus, per mulieres offenderit Deum. « Et dedi cor meum ad inquirendum et considerandum in sapientia de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem malam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. » Verbum ANIAN (…) Aquila, Septuaginta et Theodotio περισπασμόν similiter transtulerunt, quod in distentionem Latinus interpres expressit, eo quod in varias sollicitudines mens hominis distenta lanietur.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
