# Commentarius in Ecclesiasten 2.389.78-99

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, 2.389.78 to 2.389.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentarius-in-ecclesiasten/2.389.78

Symmachus vero Ασχολίαν, id est, occupationem transtulit. Quia igitur saepius in hoc volumine nominatur, sive occupationem, sive distentionem, sive quid aliud dixerimus, ad superiorem sensum cuncta referantur. Dedit ergo Ecclesiastes primo omnium mentem suam ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, voluit causas rationesque cognoscere: quare parvuli corriperentur a daemone, cur naufragia et justos et impios pariter absorberent; utrum haec et his similia casu evenirent, an judicio Dei. Etsi casu, ubi providentia? si judicio, ubi justitia Dei? Haec, inquit, nosse desiderans, intellexi superfluam curam et sollicitudinem per diversa cruciantem a Deo hominibus datam, ut scire cupiant, quod scire non licitum est. Pulchre autem causa praemissa, a Deo data distentio est. Quomodo enim in Epistola ad Romanos scribitur: Propter quod tradidit eos Deus in pastiones ignominiae (Rom. I, 6)? Et iterum: Propter quod tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant qaue non oportet (Ibid.28).Ac deinde: Propterea tradidit eos Deus in desideria cordis sui in immunditiam (Ibid. 24). Et ad Thessalonicenses: Propterea mittet eis Deus operationem erroris ( II Thess. II, 10).Et prius causae ostenduntur, quare vel passionibus ignominiae, vel sensui reprobo, vel cordis sui desideriis concedantur [Al. concidantur ], aut quid fecerint, ut operationem erroris accipiant. Ita et in praesentiarum idcirco Deus distentionem malam dedit hominibus, ut dislendantur in ca, quia prius sponte sua et propria voluntate haec vel illa fecerunt. « Vidi universa [Al. omnia] opera, quae facta sunt sub sole, et eccce omnia vanitas, et praesumptio spiritus. » Necessitate compellimur, ut… crebrius quam volumus de verbis Hebraicis disseramus. Nec enim possumus scire sensum, nisi eum per verba discamus. ROOTH (…) Aquila et Theodotio νομήν, Symmachus βίσκησιν transtulerunt. Septuaginta autem interpretes non Hebraeum sermonem expressere, sed Syrum, dicentes πμοαίρεσιν.

---

Jerome, Commentarius in Ecclesiasten, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp436/tmp436/tmp436.tmp436.opp-lat1.xml.
